- COD???X Ludovicianus
- COD???X LudovicianusGall. Code Lovis, nomen libri, in quo norma exercendorum hodie in Gallia iudiciorum continetur. Hactenus enim Ius Gallicum duûm generum fuit, Scriptum et consuetudinarium, hincque a Galliae Iureconsultis Regnum illud divisum in Provincias Iuris Scripti, quae Iure Romanô utuntur, et Provincias Consuetudinarias, quae moribus consuetudinibusque propriis reguntur. Quarum illae sunt omnes, quae territoriis Parliamentorum Tholosani, Burdegaleusis, et Gratianopolitani comprehenduntur. Hae reliquae, in quibus Consuerudinarii Iuris prima origo a Francis, Vandalis, Burgundionibus arcessitur, qui variis in Galliae partibus egerunt. Quibus postmodum Reges Francici suas addiderunt Constitutiones pro regimine Gallorum, quae omnes generali nomine Lex Salica dictae sunt. Hanc deinde auxit Carolus M. suis Capitulatibus, ipsique XXIII, articulos addidit. Sed secutô Capetinorum tegimine ea in desuetudinem abiit, Regibus novas Constit tiones, Pro Maiestate sua, sancientibus, quarum quidem priores pleraeque temporum iniuriâ periêre; eae vero, quae post Ludovicum IX. et ab A. C. 1228. prodierunt, conservatae et editae apud Gallos habentur, quae in immensum numerum successu temporis excreverunt. Unde factum, ut posteri Reges de Iure Gallico inde formando saepe Cogitaverint: inter quos Henricus III. in Conventu. Ordinum Blesensi id muneris Barnabae Brissonio, aliisque primariis Galliae Ictis, demandavit, ut ex Consuetudinibus Provinciarum et Constitutionibus Regum Corpus eius concinnarent. Sed obitu Regis Brissoniique conatus irritus Fuit. Felicius res hodierno Regi Ludovico XIV. Magno successit, cuius auctoritate ac iussu Codex ita dictus Ludovicianus, in normam exercendorum iudiciorum introductus est A. C. 1667. de quo, cum alia ad manus non sint, videre poteris Auctorem Diarii Europ. Continuat. XVII. p. 671. Coeterum inter celebriores Consuetudinum Gallicarum Scriptores sunt: Le grand Coustumier generad, contenant toutes les coustames gener ales et particulieres du Royaume de France et des Gaules, par Charle du Moulin: Pandectes du Droit Francois, par Lovis Charondas le Caron ICtum, Paris. Tom. II. La Bibliotheque ou Thresor du Droict Francois, par M. Laurens Bouchel, Advocat en la Cour de Parlement etc. Auctor Anonymus, Hister. Orbis Terr. Georg. et Civ. c. 3. de Regno Galliae., §. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.